Utilissima est aestimatio probabilitatum quanquam in exemplis juridicis politicisque plerumque non tam subtili calculo opus est, quam accurata omnium circumstantiarum enumeration. Haec a Te tractata non primum a Dno. Fratre Tuo, sed aliunde me discere memini. Cum Empirice aestimamus probabilitates per experimenta successuum, quaeris an ea via tandem aestimatio perfecta obtineri possit. Idque a Te repertum scribis.
Difficultas in eo mihi inesse videtur quod contingentia seu quae ab infinitis pendent circumstantiis per finita experimenta determinari non possunt;
natura quidem suas habet consuetudines, natas ex reditu causarum, sed non nisi
os epi to poli. Itaque quis dicet, an sequens experimentum
non discessurum sit nonnihil a lege omnium praecedentium? ob ipsas rerum mutabilitates. Novi morbi inundant subinde humanum genus, quodsi ergo de mortibus quotcunque experimenta feceris, non ideo naturae rerum limites posuisti, ut pro futuro variare non possit.
Leibnizens Mathematische Schriften, Drite Folge, Driter Band. 1855 Halle. p. 83-84
References
http://cerebro.xu.edu/math/Sources/JakobBernoulli/jakob%20and%20leibniz.pdf
Leibnizens Mathematische Schriften herausgegeben von C.I. Gerhardt. Erste Abteilung, Band III, Halle.
HERE.
No comments:
Post a Comment