Baldus de Ubaldis on Components of Argument (praesumptio, fictio, indicium, coniectura, adminiculum)



¶Deinde debemus diffinire quædam alia: quia antequam perveniatur ad cognitionem rei alicuius: homo transit per multos gradus, & per multa media,& paulatim per partes devenit in notitiam veri, & ideo diffinio hæc,quæ sequuntur.

Et primò quid est suspicio? Respondo quòd suspicio est aliqualis applicatio animi ad aliquid cum vehementi titubatione. Vel sic, Suspicio est motus quidam mentis ad aliquid cum vehementi titubatione: non tamen hgc diffinitio procedit loquendo de materia suspecti tutoris vel alterius administratoris, quia illa suspicio non est simplex suspicio, sed est suspicio permixta cum coniecturis, præsumptionibus, & aliis verisimilibus, ex quibus quis ab officio removet.

¶Quæro, quid est praesumptio? dico quòd praesumptio hominis est quidam conceptus causatus in mente ab aliqua probabili coniectura
  • I ask what is a presumption? I say that it is a concept formed in man's mind by a particular plausible conjecture.
¶Præsumptio vero iuris est duplex, una est presumptio simplex, que sic diffinitur: præsumptiò iuris simplex est similitudo quedam sufficiens ad rem dubiam, de qua creduntur credenda. ¶ Presumptio verò iuris & de iure sic diffinit, Præsumptio iuris, & de iure est status à iure, promulgatus ex indubia coniectura.

¶Fictio verò sic diffinitur, Fictio est falsitas pro veritate accepta, ex specialissima & iustissima causà in iure èxpressa.
  • Fiction is a falsity accepted as true for a very special and just cause expressed in Law.
¶Indicium vero est duplex, semiplenum seu dubitatum, & plenum seu indubitatum. indicium semiplenum est praesumptio fortiter movens animum ad aliquid credendum vel discredendum. Indicium vero plenum est demonstratio rei per signa sufficientia, per quæ animus in aliquo tanquàm in existente quiescit, & plus investigare non curat.

Argumentum autem sic diffinitur, Argumentum est propositio ex aliquibus existentibus resultans, ad propositum ostendendum seu concludendum: unde quando plura indicia vel plures propositiones, vel plures præsumptiones, vel plures testes ad unam conclusionem ad aliquid probandum copulantur: istud sic copulare dicitur argumentatio, sive argumentum, quod est collatio plurium ad unam conclusionem.

¶Adminiculum est duplex, scilicet vehemens, & non vehemens. Adminiculum vehemens sic diffinitur, Adminiculum vehemens et suppletio defectus probationis, per sé folum non operans, fed cum alia probatione cooperans, probatur hoc extra. Adminiculum non vehemens,est aliqualis confirmatio rei probabilis, vel est aliqualis confirmatio veri tendens ad aliquid suspendendum de defectu probationis: &talia adminicula per se sola etiam plura non sufficiunt.

¶Coniecturas vero sic diffinitur, Coniectura est acceptio seu reputatio veri, ex aliquo alio sic verisimiliter ordinato: sicut per circulum coniecturamur tabernam, per habitum meretricem.

His vero omnibus opposita sunt nescientiam & error. Nescientia autem sic diffinitur, Nescientia seu ignorantia est intellectus non determinans se ad verum,vel falsum.

¶Error autem est privatio intellecto, determinans se ad falfum: vel est priuatio causata ad intellectum per falsam imaginationem. Ideo autem dixi, privatio: quia omne de quo non est verum, est quædam privatio, unde dictum est de qualibet probatione, quaedam sunt manifesta,quædam sunt,quæ sunt notoria, de quibus oportet videre verisimile sic diffinitur.

¶Verisimile est id, quod vero videtur simile, non verisimile, sic diffinitur, Non verisimile est quod à vero dissimile videtur.

Bibliography
Baldus ad liber ix Codicis (p. 212-213)

No comments:

Post a Comment