Giacomo Aconcio (Jacobus Acontius)
(http://bivio.filosofia.sns.it/)
De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione
Cum apud omnes, qui tantum iudicio prorsus
non carent, in confesso sit nullam artem nullamque scientiam, nisi diligenti ac
certa quadam methodo adhibita, vel tradi recte posse, vel percipi: cumque et
antiquis temporibus, et nostra hac aetate quamplurima ingenia, praeclara illa quidem
et pene divina, summis laboribus summaque alioqui diligentia in id incubuerint,
ut posterorum studiis quam optime consultum relinquerent: nunquam equidem satis
mirari potui, qui factum sit, ut cum nulla esset ars vel facultas de qua aeque
referret absoluta ac perspicua extare praecepta, atque de methodo (quod nimirum
caeteris omnibus lumen afferre una possit) nemo tamen fere extiterit qui dignam
illam putasse videatur, in qua non dicam illustranda sed ne recte quidem
cognoscenda ingenii sui vires intenderet. Quo quidem factum est, ut cum nulla
sit ars quae non infinitos propemodum scriptores habuerit, quod tamen (pene
dixerim) omnes rectam methodum neglexerint, nunquam intelligi eas satis posse
ipsa doceat experientia. Dicam exempli gratia de una atque altera: quam
plurimos quidem invenias, qui rhetoricae praecepta quae prodita sunt literis,
et saepe diligenterque perlegerint, et insuper diu se exercuerint, optimos
quosque oratores sibi imitandos proposuerint multarum rerum cognitionem adepti
sint, et natura alioqui ad dicendum minime sint inepti: quorum et si oratio sit
propria, ornata, elegans, copiosa, in iis tamen ad persuadendum vim roburque
desideres. Cujus rei nulla alia potest esse causa, nisi quia artem, quod sine
recta methodo tradita sit, non satis assequi potuerunt; quanquam non negaverim,
quae scripsit ea de re Aristoteles ad Theodectem, ea bona ex parte habere
methodum. Sed quod obscuro
illo ac spinoso dicendi genere, more suo usus sit, perpauci sunt, intelligere
qui illa possint. Dialecticorum item frequens ubique est numerus, at si
scripta, si disputationes observes, nihil minus invenias, quam Dialecticos,
quia scilicet illa similiter facultas adhuc methodum desideret, id quod de
aliis quoque artibus, facultatibus, ac scientiis fere omnibus dici iure posset.
Multa sane de methodo pluribus in locis scripta reliquit Aristoteles et
praecipue in I. lib. de partibus animalium, sed tamen integram artem complexus
non est: id enim agebat tantummodo suorum ut scriptorum rationem redderet.
Scripserat Galenus librum (qui non extat) de constituendis artibus, cuius
iacturam aliquatenus conati sunt resarcire Martinus Acachias, et plerique alii
medici; qui tametsi plurimum lucis huic facultati attulerunt: ita scripserunt
tamen ut vel ubi de methodo tractant, ibi nihilominus iure methodum requiras; praeterquam
quod Galenum sequuti sunt, cuius sententia, quod censuerit non eadem methodo
contemplari commode et docere aliquem posse, sed contrariis, probari mihi nullo
modo potest, apertissime reclamante non tantum Aristotele, sed et certissima
ratione, et ipsa quoque experientia, id quod suo loco ostendemus. Equidem
quibus constet vera methodus diu ac pertinaci quodam labore conatus sum
intelligere, nec tantum libros volui consulere, sed multo etiam diligentius
experientiam. Sim ne autem tandem perfecte assequutus, dicere equidem non ausim:
hoc scio, me vere posse dicere, quum essem natura ad rerum investigationem
minime aptus, rationem tamen me aliquam eiusmodi studio ac diligentia comparasse,
quam et ad emendandum illum naturae defectum, et ad res commode explicandas,
maximo experiar mihi esse adiumento. Quicquid autem illud sit, cum optimo cuique
ingenio magnopere profuturum sperarem, statui hunc qualemcunque meorum laborum
fructum cum studiosis omnibus communem facere. Itaque siquidem in thesauro
(quod magnopere velim) aurum inventum fuerit, erit id mihi tam iucundum, quam
quod iucundissimum: sin inventi fuerint (ut est in proverbio) carbones, conatum
certe meum, qui prodesse et si non potuero, saltem voluerim, nemo nisi
nequissimus improbabit. Forte enim excitabuntur hinc feliciora aliqua ingenia,
quae quod ego non potuero, ipsa praestent. Sed tales ego maxime optarim
lectores, ut aut nullam omnino haberent seu habere se crederent methodicae
rationis cognitionem, aut si perlegissent, quae ab aliis ea de re tradita sunt,
conarentur saltem quamcunque illius intelligentiam se assequutos existimarent,
eam tantisper seponere, dum quid et nos sentiamus, integro possent iudicio perpendere.
Optarim insuper ut nostrae rationis periculum etiam facerent in facili aliquo
argumento, indagando primum ex praeceptis quae tradituri sumus, rei notitiam: ac
deinde rem eandem explicando. Neque enim persuadere sibi debet quisquam, artem
se ullam recte posse intelligere, nisi usus accesserit, et nisi experimenta
perspicuam reddant praeceptorum vim, atque efficaciam. Quod si haec percurrat aliquis
tantum, ceu historiam quampiam, dignoscere profecto nunquam poterit, quid boni
insit, aut mali: quin imo quam primum viderit me a reliquorum orbita paululum recedere,
lectoremque fallere singulis locis eadem quae apud alios legerit, aut parum
admodum diversa, expectantem, facile opinabitur, et me aliorum scripta minime
vidisse, et se satis causae habere nostra contemnendi. Nec vero pigere studiosos
debebit laboris, quem impendere cognoscendo methodico huic usui oportuerit (qui
sane pro rei dignitate haud erit magnus) sed quantuscunque tandem erit, tantus tamen
esse nunquam poterit, quin illum cumulatissime eius sit utilitas compensatura. Equidem
si filius mihi esset, aut adolescens quispiam alius aeque carus, qui speraret habiturum
se triginta annorum otium, quod in literarum studiis consumeret, hortarer illum
ut potius integros viginti in assequendo vero methodi usu insumeret, quam ut eo
contempto, reliquis studiis totos illos triginta annos daret; minimeque
dubitarem, optime illi consultum fore. Pro certo enim haberem, reliquorum decem
annorum labore ad maiorem eum solidioremque eruditionem perventurum, quam si ea
re destitutus, aliis tantum in studiis aetatem omnem contereret. Quod minime
mirabitur, quisquis putat Platonem alicuius saltem fuisse iudicii: cum is in
Phaedro Socratem dicere faciat, si quem inveniebat qui unum cognoscere posset et
plura (quae tamen methodicae rationis non nisi pars est quaedam) eius se
vestigia sequi solitum, tanquam numinis alicuius. Sed longe minus mirabitur
quicunque se in ea re aliquandiu exercuerit: tanta est enim studiose lector
(mihi crede) eius utilitas, ut aestimare nemo nisi expertus possit, utcumque
paucis quibusdam, ac tenuibus constare praeceptis videatur. Caeterum id
praecipue conati sumus, ut maximam brevitatem cum pari perspicuitate
coniungeremus. Nam cum artium utilitas non ex earum cognitione, sed usu constet,
necesseque sit, si quidem arte aliqua uti velis, eius tibi praecepta esse in
promptu, non secus atque literarum elementa scribere aut legere volenti:
diligenter videtur in tradendis artibus verbositas omnis fugienda. Quam quidem ob
causam disputationes quoque opinionesque iis coacervandas reliquimus, quibus
curae est potius ostentare quam multum ipsi sapiant, quam aliorum studia
promovere, vel quibus res est cum pertinacibus. Dubitandum sane mihi esse non
videtur, quin methodus ad Logicam referri debeat, quando et definiendi et
dividendi et colligendi leges complectitur: quae omnia satis constat ad Logici
officium pertinere. Ut igitur intelligi commode quid sit methodus possit,
definiri ac dividi Logicam oportet.
I.
Est vero Logica,
meo quidem iudicio (utcunque eam definiant multi) recta contemplandi docendique
ratio: ac duorum sane alterum, et contemplemur, et doceamus necesse est. Nempe,
aut recte ne aliquid de aliquo affirmari possit, vel negari, seu hoc ne potius
quam illud: ut, an servanda sit inimicis fides necne; itemque militia ne an toga
dignior sit; aut, ut relicto veritatis examine, quaeratur rei alicuius explicatio:
ut quid sit bellum, quibusve constet ars dicendi, aut christiana religio.
Vocabimusque ea quae ad primam rationem pertinent quaestiones: quae vero ad
alteram referuntur, themata sive proposita. Quo fiet ut Logicae duae sint
partes, quarum altera pertineat ad quaestiones, altera vero ad proposita: quam
nunc explicandam suscipimus. Quanquam enim veri quoque ac falsi examen recte
fieri non sine methodo aliqua potest, magis tamen nomen methodi ad eam videtur
pertinere rationem, qua recta ordinataque propositorum fit discussio. Sit
igitur methodus recta quaedam ratio, qua citra veritatis examen et rei alicuius
notitiam indagare, et quod assequutus fueris, docere commode possis. Quanquam
autem in thematis alicuius explicatione multa incurrere possunt quae
confirmatione indigeant, non tamen ea sumenda erit ex methodi de qua hic
agitur, praeceptis: quin ad eam tum logicae partem erit recurrendum, quae
pertinet ad quaestiones. Siquidem harum dialecticae partium officia confundenda
non sunt.
II.
Quis autem sit
methodi finis propter quem est expetenda, ipsa definitione indicatur: est enim
rei alicuius cognitio, quam, qui contemplatur, assequi cupit; qui vero docet,
aliis impertire nititur.
III.
Dicendum est ergo
qualisnam intelligatur esse integra rei alicuius cognitio: hoc est, in quibus
consistat, aut quando eam habere dicamur; mox quarum haberi rerum possit, et
quisnam sit ejusmodi cognitionis capax; postremo ex quibus gignatur causis; ac
de illa quidem cognitione, hic agi sciendum est, quae ratiocinationis ope
acquiritur, non autem de illa quam innasci nobis arbitramur, cuiusmodi est
communiorum animi conceptionum notitia, vel de illa quae a sensibus
proficiscitur, de quibus infra dicemus.
IV.
Integram rei
alicuius cognitionem tum nos habere arbitrabimur, si noverimus quid sit, quae
sint eius causae, quive effectus: et qui haec omnia perspicere possit circa rem
aliquam sine dubio, is et singula poterit perspicere.
V.
At ne quis verba
forte magis intueatur, quam res ipsas, animadvertendum est in artibus, tum
cognoscendis, tum tradendis, rei causas eas ferme intelligi, quae ad ipsarum
artium fines spectant. Si
enim ponatur Rhetoricae finis esse persuasio, tum demum Rhetoricae te causas
putato assequutum, si persuasionum causas assequutus fueris. Nosse enim,
exempli gratia, quis Rhetoricae inventor constitutorque fuerit, et caetera
eiusmodi, parum refert. Intelligimus autem quid res sit, si primum nominis
significatio, ambiguitate atque obscuritate omni sublata, deindeque rei natura
perspecta nobis fuerit. Porro causarum quatuor faciunt genera, materiam, formam,
efficiens, finem. Materiam dicimus, quae formas recipit, tam quae naturae ope
proveniunt, quam quae artificio fiunt. Quae naturales formas recipit, aut simplex est, atque impermista, aut
composita. Simplicem
Aristoteles primam vocat, quod (ut plaerique arbitrantur) primorum corporum,
quae elementa dicuntur, formas recipiat. Composita ex quatuor elementis
constat: quorum contemperamento reliqua omnia generantur. Dicitur et materia,
ex qua aliquid efficitur, aut nascitur, ut pannus, ex quo vestis fit:
quemadmodum ex lateribus, lapidibus, lignis, calce domus; ex aere cera, plumbo,
statuae. Formarum vero quaedam naturales sunt, cuiusmodi est hominis, equi,
leonis; quaedam artificiosae, ut statuae; quaedam partim ab arte partimque a
natura proveniunt, quod genus sunt fructus, qui in arbore nascuntur, quae in alieno,
eoque non suae speciei, trunco insita fuerit. Neque enim fructuum illorum forma
a sola provenire natura dici potest: cum nemini dubium sit, nisi agricolae ars
operaque accederet, nunquam fore, ut ea sola tales fructus produceret. Verumtamen
ad artificiales, eiusmodi quoque formas reiiciemus. Naturalis forma motus sive
actionis est principium: proinde et effectricis causae rationem obtinet. Atque
ea quidem aut simplex est, aut composita. Simplex est, quae simplicem,
imperfectamque habet naturam: cuiusmodi sunt elementorum formae quas prima
induit materia. Caret autem materia prima omni prorsus forma, non quod
aliquando sine ulla forma existere possit, sed a compositis mente tantum abstrahitur
intelligiturque. Composita forma est, non quae ex pluribus formis constet (ea
enim una est non plures) sed quae plurium et perfectiorum motuum, quam simplex
principium sit, ut stirpium forma, quae vegetandi vi donata est: cuius motus
perfectior distinctiorque existit; in vegetatione enim continentur attractio,
retentio, et alii id genus vegetatricis facultatis motus, quos naturales
actiones appellamus. Eadem ratione rerum multiformium, quae non ex elementis
solum genitae sunt, sed mistis naturis ex elementis, forma distinctior
perfectiorque est; atque hae ipsae res quo melius contemperatae fuerint,
elaboratiusque a natura permistae, eo compositiorem, distinctiorem ac
perfectiorem habent formam, proindeque motus plures ac perfectiores. Elementa
enim perfectione et numero actionum plantae antecedunt, plantas autem animalia,
homo vero haec omnia, quoniam omnium, quae in hoc orbe genita sunt temperatissimus
est ac elaboratissimus, et velut naturae opus absolutissimum perfectissimumque.
Artificiosam autem formam nihil aliud esse dixerim, quam illud ipsum, per quod
res ad usum aliquem apta est. Statuae namque forma reddit marmor idoneum ad
referendam alicuius effigiem, cultri vero forma ferrum ad incidendum.
VI.
Sed
materiam quidem et formam proprie solae habent corporeae substantiae.
Verumtamen in accidentibus accipitur pro materia, vel subjectum, in quo
accidens fit, veluti auditoris animus, in quo vi orationis fit persuasio; vel
id, circa quod fit, vel de quo, vel si quid est praeterea, quod alio quovis
modo efferri possit. Dicemus enim medicamenta, morbos et reliqua, circa quae
versatur medicus, medici esse materiam: et bellum eius orationis materiam, quae
de bello tractet. Sic et
emptionis et venditionis materia erit id, quod emitur et venditur. Primum
(Quintilianus inquit) considerandum est, et quis, in qua causa, et apud quem,
et in quem, et quid dicat. Haec omnia, in qua causa, et apud quem, et quid
dicat, non alio pertinere arbitramur quam ad orationis materiam et subjectum.
Similiter est et aliquid in accidentibus in quo consistat, ut res sit id quod est:
sicuti in emptionis et venditionis contractu est pretii conventio, unde habet
ut sit emptio et venditio, idque erit pro forma accipiendum. Efficientium causarum
duplex est conditio. Nam aliae effectum perpetuo comitantur, quales sunt
internae, aliae abesse possunt, quales sunt quas evidentes ac externas dicimus:
ut solis ardor diariae febris est causa, etiamsi a deurendo cessaverit. Quaedam
insuper necessitate naturae, quaedam opificis arbitrio agunt. Necessitatem
sequuntur quaecunque consilii iudiciique sunt expertia, ut ignis, proposito
sibi quod uri possit, nequit non urere; delectu autem agunt, quibus liberum est
agere vel non agere, ut homines illis in rebus quas consilio, rationeque
administrant. Earum
quae necessitate agunt, quaedam naturae conatu, aliae externa vi agunt. Conatu
naturae agunt ea quorum agendi principium est intra ipsa, nullo extero
adiuvante: ut ignis, cui innata est urendi vis, nec cessat urere, donec
superest aliquid, in quod explicet vim suam. Externa vi agere dicuntur, quibus
aliunde agendi vis accessit: ut, aqua fervens calefacit, non sua, sed ignis vi,
a quo calorem accepit. Sed istorum vis non est diuturna, verum remittitur ita,
ut ea statim ad naturam suam redeant. In his quae necessitate agunt, satis est
ut possint agere: in iis vero quae delectu, opus est ut etiam velint. Est et
alia efficientium discretio. Quaedam enim praecipua sunt et imperantia: quaedam
obsequuntur, et ministrant; et horum alia agunt, et alia sunt instrumenta, ut sunt
in bello gerendo, imperator, milites, arma. Aliae insuper causae eiusmodi sunt
ut solae ad effectum producendum sufficiant: aliae vero concurrant oportet, ut,
ad procreationem masculus et foemina. Quaedam demum agunt aliquid, quaedam vero
eiusmodi sunt, ut ad producendum effectum nihil quidem ipsae conferre
videantur, sed non producatur tamen effectus sine illis, vocanturque adiuvantes
causae. Exempli gratia, in fure, celandi delicti aut poenae quovis modo
effugiendae spes eum quidem ad rem surripiendam non movet, sed tamen minime eam
surriperet, nisi haberet eiusmodi spem aliquam. Atque huc quidem locum et
tempus referendum arbitramur. Considerantur autem in efficientibus rei
quantitas, qualitas, et modus, ordoque agendi. Finis potissimus est causarum
omnium. Is enim est cuius gratia omnia agunt: aguntque omnia boni alicuius gratia;
et finis quoddam bonum est. Quo pacto ergo ratio boni in rebus discreta erit,
eodem et finium sumemus diversitatem. Quaedam enim sunt per se bona, quaedam,
quia aliis conferunt. Quae per se sunt bona, ea certum est summa esse, ut supra
ea nihil sit expetendum: ea sunt, ut brevissime dicamus, status uniuscuiusque
rei in suo genere perfectissimus. Summum itaque ignis bonum est esse maxime calidum:
et siccum sic uniuscuiusque rei perfectissima illa, consumatissimaque habere,
quae ipsis tribuit in suo rerum genere natura. Conferentia dicuntur quae ad
summa consequendum adiumento sunt. Sed bonorum, atque proinde finium ratio
bifariam initur. Quandoque enim initur pro singularum rerum conditione, quam
habent in suo genere quaeque: ut domus perfecta ultimus est fabricantis finis
in suo genere; quandoque vero fines accipimus ex toto ordine rerum, quo cuncta alterum
alterius usibus videntur accommodata. Possunt et aliter unius plures esse fines, ut alius operantis, alius
iubentis. Ubi plures sunt eiusdem rei fines, ii quidem erunt aut medii, et
quasi spectantes unus ad alium: quorum unus proximus sit, alii remotiores: ut,
si dicas parari fraenum regendi equi gratia, equum autem gratia belli, bellum
fieri propter victoriam, expeti victoriam tranquillitate frui ut possis. Nam
intelligemus ei qui fraenum sibi parat, equum regere proximum esse finem,
reliquos autem remotiores: nempe hos, bellum, victoriam, tranquillitatem; sed
tranquillitatem ultimum et extremum esse finem. Aut erunt omnes aeque
propinqui: ut, si quid in amici alicuius gratiam facias, et ut te illi
beneficii forte accepti memorem gratumque ostendas, et ut illum tibi magis
benevolum reddas; horum siquidem utrumque ad id quod facis, aeque propinquus
erit finis. Et aut erit alius alio principalior: ut si plurius facias gratum te
amico exhibere, quam eum tibi magis benevolum reddere. Aeque principales erunt
omnes, ut si non pluris hoc, quam illud facias. Et finis aut est adeptio rei
alicuius, ut in domo fabricanda habitationis commoditas; aut evitatio
incommodorum, ut si quid facias morbi declinandi gratia. Estque tandem finis,
aut corporea res aliqua, aut rei corporeae usus, aut actio tantummodo nullum
post se opus relinquens: ut si probabiliter et ornate dicere ponatur rhetoricae
finis esse. Aut est aliquod aliud accidens: ut si rhetoricae finis statuatur
esse persuasio. Joannes Argentarius plura facit causarum genera. Nam instrumenta,
et, quas adiuvantes causas appellamus, ab efficientibus seiungit, et
adiuvantium etiam duo genera enumerat: alterum eorum sine quibus effici res non
potest, alterum eorum cum quibus fieri non potest; segregatque insuper id, in
quo res fit, et id circa quod fit, ita ut sint novem: id a quo res fit, hoc est
efficiens; per quod res fit, hoc est instrumentum; sine quo, et cum quo non
fit; ex quo res fit, quae proprie est materia; in quo fit, quod est subjectum;
et circa quos, et cuius gratia res est, quod est finis; et quod facit rem esse,
quod est forma. Sed si res, non verba spectes, utram sequaris partitionem non
admodum referre arbitramur dummodo in illis quatuor haec intelligantur omnia. Effectum
autem cuiusque rei nihil aliud esse dicimus, quam illud ipsum cuius res est
causa, quod et finis est. Sed quatenus a causis producitur, effectus
appellatur: quatenus vero sui desiderio efficientes causas movet ad agendum, finis
dicitur, et inter causas numeratur. Intellectis igitur quae ad finium pertinent
differentias, effectuum simul differentiae cognoscentur. Sed ad effectum
refertur etiam qualiscumque rei exitus, qui vel praeter intentionem sequatur:
ut si quis ex militia non lucrum, cuius gratia profectus fuerat, sed damnum
reportet. Sed tum demum rei alicuius cognitionem nos habituros censendum erit,
si et ipsius rei communiter, et cuiuslibet eius partis, vel speciei,
definitiones, et causas effectusve perspectos habuerimus. Et causas quidem
effectusve cognoscere intelligemur, si ipsarum quoque causarum causas, et
effectuum effectus, usque ad extremos, tum communiter tum per partes quaslibet
et species noverimus usque ad simplicissimas partes, infimasque species.
VII.
Et eorum quidem
haberi eiusmodi poterit cognitio, quae finita sunt, et perpetua, et
immutabilia: quod genus sunt universalia omnia, infinitorum autem et
corruptibilium, qualia sunt singularia, nulla est scientia. Omnia vero, aut pendent a nostra
voluntate, ut quaecunque agimus, facimusque; aut non pendent a nostra
voluntate. Eorumque alia constant ex materia, ut res naturales omnes; alia,
tametsi sunt in materia, intellectu tamen a materia separantur, ut quantitates
circa quas versantur mathematici; alia sunt omnino a materia seiuncta, ut Deus
et genii.
VIII.
Huiusmodi autem
cognitionis ille erit capax, in quo naturalis ratio vigeat, cuius ope rerum
possit similitudines, differentias, consequentiasque perspicere.
IX.
Ostendimus iam
quibus constet absoluta cuiusque rei cognitio, quarum haberi rerum possit quis
eius sit capax. Videndum igitur nunc ex quibus gignatur causis, sive sponte discendum
alicui sit, sive a doctore. Illud sane dubium esse non debet, quin cognitionem omnem,
quae ratiocinando acquiritur, ab aliqua gigni causa oporteat; et causa quidem
illa necesse est ut sit aliquid ante iam cognitum: quod adhibitum ad id quod
ignorabamus prius, efficiat ut in eius veniamus notionem. Sic et Aristoteles
asserit, omnem doctrinam et disciplinam, quae ratione constet, ex praecognitis
fieri, unde consequens est nihil quenquam posse addiscere nisi ea praecognita
habeat quae apta sint ad illud patefaciendum quod assequi cupiat. Et cum
infinita propemodum sint ea, quae addiscere homines possunt, maxime insuper
credibile videtur nullum esse hominem, in quo naturalis tantum ratio vigeat, cui
non omnes fere illae insint notiones, quae sint ad percipiendam unamquanque
disciplinam seu rem quamlibet, necessariae, quanquam lateant persaepe, nec
facile sit animadvertere quid ad quam rem cognoscendam, et quomodo adhiberi oporteat:
sicut usuvenire posset, ut aliquis haberet quidem domi omnium generum
medicamenta, nesciret autem quo quisque morbus potissimum curandus esset. Logicae
ergo munus est, tum huius scilicet partis, quam hic persequimur, tum alterius
quae ad quaestiones pertinet, notiones illas ceu scintillas sub cinere latentes
detegere, apteque ad res obscuras illustrandas applicare. Quamobrem sciendum in
primis erit quaenam sint omnium notissima, ut, sive contemplemur sive doceamus,
eo sumpto, quod sit per se notum, ad ea pergamus quae nos latent: pro eodem
autem intelligendum hic est, aliquid notius esse, et prius contingere, ut sit
notum. Necesse est ergo quicquid praecognoscimus, ad id quod ignoramus, quodque
inde intelligendum est, aliquo se habere modo: aut scilicet ut magis universum ad
minus universum; aut ut totum ad partes; seu ut compositum ad simplicia; aut ut
causa ad effectum; aut e converso. Contraria vero et adiuncta et coniugata et
reliqua eiusmodi ad questionum tantum discussionem pertinere, non etiam ad id
de quo hic agitur censendum est. Insuper, quicquid praecognoscimus, id erit aut
coniunctum, aut disiunctum. Coniunctum intelligo quicquid oratione aliquid
affirmante vel negante exprimitur, quale hoc erit: mundus aliquando periturus
est; disiunctum vero, quod simplici aliqua voce, vel etiam pluribus nihil
affirmantibus vel negantibus, exprimitur, qualia sunt: mundus, homo,
substantia. In disiunctis prius quidem aliqua singularia cognosci necesse est,
quam ad rei universae notitiam pervenias. Quod inde facile apparet, quod infans,
antequam rem ullam viderit, neque quid hic homo sit, neque quid in specie homo,
neque quid animal, neque substantia intelligit: tum autem primum quandam
hominis speciem animo concipiet, ubi duos vel tres homines viderit, atque inde
pedetentim pro16 cedet eius notitia semper ab iis quae latius patent, ad ea quae
minus late; itaque evenit, ut perpaucorum singularium cognitio intellectum ad
ea quae maxime universa sint, perducat. Ex duobus enim hominibus (exempli
gratia) concipitur hominis species, ex homine et equo animal, ex animali et
lapide vel ligno corpus, ex corpore atque animali substantia. Quo quidem fit,
ut, e converso, prius perspicua fiant magis universa, quam eorum quae sub ipsis
continentur multitudo: imo ne haberi quidem potest singularium omnium cognitio,
distincta scilicet, quomodo hunc vel illum hominem vel equum cognoscere
poteris. Verum qui genus aliquod intelligit, is aliquatenus (confuse videlicet)
omnia etiam novit, de quibus ipsum genus dicitur, siquidem in omnibus communem
quandam naturam intelligit: utpote in omnibus animalibus vegetandi sentiendique
vim. Quare si quid cognoscendum tibi sit eorum quae sub cognito iam genere continentur,
notitia, quam acquires, ab iis quae latius patent originem sumet. Nam si quid
procul conspexeris, primum quidem agnosces id quod valde universum est, corpus videlicet
esse, proprius vero accedens, si se movere illud videris, intelliges animal
esse, quod minus patet quam corpus, mox perspiceres esse hominem, postremo
Platonem vel Socratem. Quatenus igitur aliquot singularia, vel minus communia,
prius cognoscere oportet, quam communiora cognosci contingat, minus communia
communioribus notiora esse dici possunt; quatenus autem prius cognoscuntur
communiora, quam eorum quae sub ipsis continentur multitudo, notiora erunt quae
magis communia fuerint: et maxime 17 communia, maxime item nota ac perspicua.
Aristotelisque hoc modo conciliari posse videntur contrariae hac de re assertiones.
Quid vero naturae notius sit, quidve ignotius, admodum equidem curandum non
puto, cum id ad rem nostram non videatur facere, neque enim naturae, sed homini
cogitandi docendique ratio traditur. Coniunctorum diversa ratio est. Nam esse
videntur in natura hominis ingenitae universae quaedam notiones, quae quidem
eiusmodi sunt, ut si quis proferat earum aliquam, intellecta duntaxat verborum
vi et significatione, non possit aliquis non eam veram esse agnoscere, illique
assentiri. Quod genus hae sunt: totum qualibet sua parte maius esse; si ab
aequalibus aequalia demas, caetera aequalia remanere: nemini sine causa
nocendum esse: et similes aliae, vocanturque communes animi conceptiones,
dignitates, primae et immediatae sententiae per se notae, ac prima principia:
et iis quidem nihil potest esse notius. Quorundam autem notitia necesse est ut
ab aliquo sensu originem sumat, et quanquam sensus non percipit nisi
singularia, nihilominus ex iis quae saepenumero fieri sentit, experientia fit
et cognitio stabilis, immutabilisque: nam cum saepe viderimus ignem calefacere,
neque secus unquam contingere, universa in nobis huiusmodi fit notio, ignis
videlicet calefacit. Totum partibus notius esse, et compositum simplicibus
nemini dubium videtur: quod intelligendum est, si totum accipias ut totum, et
partes ut partes. At causarum ad effectus ratio aliqua distinctione indiget:
nam in iis quae pendent a nostra voluntate, ut est domus fabricanda, finem
extremum seu effectum, omnium 18 notissimum esse oportet. Siquidem is qui domum
vult fabricare, nihil recte faciet, nisi ab initio consideret, quot quasve
commoditates in domo exoptet: inde totum animo deformabit aedificium, tale
scilicet quale praestare possit commoditates illas; mox autem materiae habebit
rationem, considerabitque insuper quot et quibus opificibus, quibusque instrumentis
opus sit, ut ex materia quam paraverit, construere tale opus possit. Atque ita
quidem fiet ut quo quidque fini propius fuerit eo quoque prius in
consideratione habeatur, tanquam notius: quo autem remotius, posterius, utpote minus
notum. In iis vero quae a voluntate nostra non pendent, et constant ex materia,
ut sunt res naturae, et opera omnia quae ipsi non fecimus, primum quidem sese
offert nobis totum ipsum compositum, deinde partes spectamus, exinde quonam
pacto iunctae, et in unum congestae sint, consideramus: postremo quem ad finem
omnia spectent perpendimus. In mathematicis alius non videtur esse cognitionis
nostrae ordo, quam a magis communibus ad minus communia: id quod apud Euclidem
videre licet. De Deo autem, de geniis, deque substantiis eiusmodi, si qua
ratiocinationis ope acquisita est cognitio, ea omnis ab effectuum inspectione
profecta esse videtur. Inspiciamus igitur qua ratione applicari notiora
oporteat, ad ea, quae scienda circa unamquamque rem esse diximus.
X.
Quid nam
res sit, definitio explicat, cuius duo sunt genera. Siquidem alia est nominis
definitio, alia rei. Nominis definitio ea est, qua nominis, aut locutionis vis
et significatio exponitur, quae improprie definitionis est nomen adepta:
quanquam adhiberi eam necesse est, ubicunque aliqua sit verborum obscuritas. 19
Rei quoque definitio duplex est. Nam alia rem tantummodo per accidentia
describit, quae et ipsa improprie definitio dicitur; alia vero quid res sit,
hoc est, quae sit rei natura, explicat quam brevissime, atque haec quidem
proprie appellatur definitio: quae ut recte suo defungatur munere, necesse est,
ut neque angustior sit, neque latius pateat, quam res definita. Quod fit ubi de
quacunque re dicitur res definita, dicitur etiam definitio, et de quacunque re
dicitur definitio, dicitur etiam res definita: ut quicquid est homo, est animal
rationis particeps mortale, et quicquid est animal rationis particeps mortale,
est homo. Id est enim definitionem cum re definita converti: alioqui enim vel,
si latius pateret, non propriam ejus naturam, sed cum aliis item rebus communem
indicaret; vel, si angustior esset, non totius rei naturam explicaret, sed
partis tantummodo. Absoluta autem omni ex parte erit, si ex genere composita fuerit
propriisque rei differentiis: et si fuerit insuper plana et perspicua, hoc est,
si constet verbis propriis et usitatis, non autem obscuris, ambiguis, aut ex
longinquo translatis. Genus est id, quod plures sub se complectitur species, et
de singulis in eo quod quid est, dicitur: ut animal comprehendit sub se
hominem, equum, leonem, aliasque species multas; et si quis interroget quid
homo sit, responderi apte potest: animal; et si quid equus? animal; si quid
leo? animal; et sic de singulis. Et generum quidem aliud est summum, aliud
medium, aliud infimum. Summum illud est, quod sub nullo comprehenditur genere;
medium est quod et comprehenditur sub alio communiori, et ipsum alia sub se
complectitur genera; infimum autem illud est quod non alia genera, sed tantum
species complectitur. Summa genera decem faciunt, quae vulgo decem
praedicamenta nuncupantur, nempe substantiam, quantitatem, qualitatem, ad
aliquid, agere, pati, ubi, quando, situm esse, habere: e quibus quidem sola
substantia eas omnes complectitur res, quae sustinent accidentia, veluti nix
candorem; reliqua vero omnia accidentia sunt, nec subsistere sine aliquo subjecto
possunt. Quantitas enim vel qualitas ulla esse nunquam poterit, nisi aliquid
sit, cui quidem insit: quod et de reliquis omnibus dici potest. Differentia
nihil aliud est, quam illud ipsum, quo, cum alia ex iis quae sub eodem sunt
genere participent, alia non participent, efficit ut secerni haec ab illis
possint. Sed differentiarum aliae quidem sunt eiusmodi, ut rerum, quibus insunt,
naturam formamque exprimant, qua res id sunt, quod sunt: ut hominis est,
rationis particeps, homo enim ea re homo est, quod rationis sit particeps.
Suntque differentiae huiusmodi causa propter quam res est id quod est, et
formales specificaeque appellantur, eo quod aptissimae sint ad constituendas
species, segregandamque unam ab alia. Et iis persaepe denominantur ipsae
species, quibus insunt, si alio careant nomine, quod fit in substantiae formis:
quarum haec quidem animata nuncupatur a differentia, illa vero inanimata a sua
item differentia. Aliae autem rerum tantummodo sunt accidentia, quarum rursus
quaedam re ipsa sunt separabiles ut in aqua calor, qui cessare potest: quaedam
vero sunt inseparabiles ut in cygno candor; et hae rursus, aut sunt unius
tantum generis vel speciei propriae ut in homine ridere, vel cum pluribus communes
ut incessus. Quandoquidem igitur notum iam est, quid sit genus, et quid
differentia, quotu plexque sit utrumque, nunc explicandum erit qua debeant ratione
investigari, ad definitionem constituendam. Primum omnium reperiendum erit rei
genus: quod quidem si notum non sit, ex aliquo erit notiore cognoscendum. Cumque
summa illa omnium sint notissima, a summo erit genere incipiendum, et ut
invenias cui subiici ex decem illis generibus debeat, percurrenda erunt omnia.
Si enim id de quo agitur substantia non sit, perpende an sit quantitas: et si
non quantitas, an qualitas: et sic deinceps reliqua percurres omnia, donec
inveneris ad quodnam genus referri debeat. Repertum autem summum genus proximas
in species divides, quae universum ipsum exhauriant, deindeque perpendes quam
ad speciem res proposita pertineat; mox ipsam quoque (si res ita tulerit)
speciem divides alias in species, animadvertesque similiter, cui res ipsa
subiicienda sit: et pedetentim eo usque dividendo procedes, donec ad rem ipsam
perveneris. Sumendumque pro genere illud erit, cui proxime illam subiici
compertum fuerit: si modo suam habeat appellationem, sicut habent animal,
piscis, avis, non autem a sua differentia denominetur, sicut corporea et
incorporea, quae substantiae sunt species; tunc enim necesse esset remotius
sumere: neque enim recte definiretur animal esse corpoream animatam sentientem,
est enim corporea non genus sed differentia. Habito genere, proximum est ut
differentias investiges, per quas res ipsa ab omnibus aliis secernatur rebus,
quae sub eodem sunt genere, et una cum genere propria ipsius demonstretur
natura. Ideo sumenda semper esset differentia, ut omnes volunt, ex rei quae
definitur forma: eo quod (ut diximus) aptissima illa sit ad rei vim naturamque
exprimendam. Verumtamen cum
rarissime in promptu haberi eiusmodi possint differentiae, recurrendum
necessario erit ad propria ipsius rei accidentia. Qualescunque autem sumantur
differentiae, oportebit saltem palam esse, quod rei conveniant simul iunctae
soli, itemque omni, et semper. Sed ubi proximum sumitur genus, adiectis
differentiis, quae a reliquis eiusdem generis formis rem segregent, definita
recte res erit; quod si remotum adhibueris, necesse erit omnes adiicere differentias,
quae non tantum a reliquis formis sub proximo communi, cum re definienda,
genere contentis rem distinguant, sed ab omnibus omnino, quae remotum illud genus
complectitur: ut si hominis statuatur genus substantia, adiiciendae erunt omnes
hae differentiae, nempe corporea, animata, sentiens, terrena, ratione praedita.
Postremo necesse est, ut haec omnia exprimantur verbis claris ac perspicuis, et
quoad eius fieri poterit paucissimis, ita ut nihil desit, nihil redundet.
Definiri autem possunt quae neque singularia sunt, quorum diximus scientiam non
esse, neque ita universa, ut nihil extet sub quo ipsa contineantur communius,
qualia sunt quae vocant trascendentia (sic enim nihil extaret quod posset in
definitione tanquam notius adhiberi) sed inter utraque collocantur. Et haec
quidem sunt praecepta, quae de struenda definitione dari fere possunt: quae
tamen adeo absoluta minime sunt, quin eorum in rebus definiendis observatio
longe difficilis existat; quo sane fit, ut plaerunque ea in re vel a magni
nominis viris non leviter peccari solet. Idcirco operae pretium facturi
videmur, si vitiorum quae cadere in definitiones possunt, quendam veluti
catalogum subiecerimus: Verumtamen cum rarissime in promptu haberi eiusmodi possint
differentiae, recurrendum necessario erit ad propria ipsius rei accidentia.
Qualescunque autem sumantur differentiae, oportebit saltem palam esse, quod rei
conveniant simul iunctae soli, itemque omni, et semper. Sed ubi proximum
sumitur genus, adiectis differentiis, quae a reliquis eiusdem generis formis
rem segregent, definita recte res erit; quod si remotum adhibueris, necesse
erit omnes adiicere differentias, quae non tantum a reliquis formis sub proximo
communi, cum re definienda, genere contentis rem distinguant, sed ab omnibus
omnino, quae remotum illud genus complectitur: ut si hominis statuatur genus
substantia, adiiciendae erunt omnes hae differentiae, nempe corporea, animata,
sentiens, terrena, ratione praedita. Postremo necesse est, ut haec omnia
exprimantur verbis claris ac perspicuis, et quoad eius fieri poterit
paucissimis, ita ut nihil desit, nihil redundet. Definiri autem possunt quae
neque singularia sunt, quorum diximus scientiam non esse, neque ita universa,
ut nihil extet sub quo ipsa contineantur communius, qualia sunt quae vocant
trascendentia (sic enim nihil extaret quod posset in definitione tanquam notius
adhiberi) sed inter utraque collocantur. Et haec quidem sunt praecepta, quae de
struenda definitione dari fere possunt: quae tamen adeo absoluta minime sunt,
quin eorum in rebus definiendis observatio longe difficilis existat; quo sane
fit, ut plaerunque ea in re vel a magni nominis viris non leviter peccari
solet. Idcirco operae pretium facturi videmur, si vitiorum quae cadere in definitiones
possunt, quendam veluti catalogum subiecerimus: unum, nisi alterum altero contineatur;
quamobrem si eiusdem rei aliud, quam quod sumptum est, genus sit, neque alterum
alteri subiiciatur, id eius genus non erit: ut scientia iustitiae non erit
genus, quia iustitiae genus sit etiam virtus, et neque virtus sub scientia,
neque scientia sub virtute continetur. Genus plures sub se complectitur
species, quam unam; quare si quod propositum est, rem tantummodo contineat, quae
definitur, non genus erit, sed idem cum re ipsa: ut si dictum sit, iucunditatem
esse genus voluptatis. Genus separari a specie nunquam potest, neque ab iis
quae sub specie, usque ad individua, continentur; quod si res quae definitur
consistere aliquando possit, ut illi non conveniat, quod sumptum est pro
genere: illud quidem genus non erit. Quamobrem, si separari aliquando ab anima omnis
motus potest, non recte dicetur motus animae genus esse. Genus debet quid res
sit demonstrare: quare si non aperte respondeatur in quaestione, qua, quid res
sit quaeritur, non erit genus; ut quod album est, non erit nivis genus, sed
accidens: non enim idem est nix, quod album aliquid, sed accidit nivi ut sit
alba. Non demonstrabit autem quod sumptum est genus, quid res sit, quin
quaelibet etiam eius species in quaestione quid res sit, dicatur. Genus debet
cum re cuius est genus omnino convenire, non autem ex aliqua tantum parte:
quare aspectabile non erit animalis genus. Est enim animal ex parte
aspectabile: corpus enim sensum movet, at non anima; sic et corpus non recte
dicetur animalis esse genus, siquidem animal pro parte tantum corpus est. Genus
vere de formis dici debet: quare non recte definitur nix, aqua concreta, cum
vere aqua non sit, neque coenum terra humore temperata, cum vere terra non sit.
Si rei quae definitur aliquid contrarium sit, necesse erit aut sumptum genus de
contraria quoque re dici, aut contrariae rei contrarium esse genus: quamobrem
cum morbo contraria sit valetudo, non erit morbi genus, quod malum est, nisi etiam
valetudinis genus sit quod bonum est; aut nisi idem sumptum genus de utroque
contrario diceretur, sicut color de candore et nigrore. Si in id, quod sumptum
est pro genere, non cadat id, quod cadit in rem quae definitur, id eius esse genus
non poterit. Itaque cum scientia quandoque abuti quis possit, virtute non
possit, eo quod virtutis nomen amitteret, non poterit scientia virtutis genus
esse; sicut etiam si res, quae definitur, accessionem recipiat, ut color, sumptum
autem genus non recipiat, id eius esse genus non poterit. Affectio rei
alicuius, quae, ei quod definitur, non inest, ipsius esse genus dicendum non
erit; quare cum somnus sensui non insit, non erit somni genus, imbecillitas
sensus: cum enim somnus sensus non sit, ne sensus quidem imbecillitas erit. Rei
quae definitur accidens sumi pro genere non debet, utpote quod vim habet ad
efficiendam rem: quare cum aequalitas contrariarum rationum vim habeat ad
efficiendam dubitationem, dici non poterit aequalitas illa dubitationis esse
genus. Ubi genus exacte perpenderis, eadem diligentia discutiendae erunt
differentiae, animadvertendumque aliquid ne in iis sit quod damnari iure
possit. Primum autem repraehendetur differentia, si non recte indicet quale
quid res sit: et eiusmodi quidem erit si, cum res accessionem recipiat, id quod
pro differentia ponitur, non recipiet, aut non simul; quare non recte
definietur amor, concubendi cupiditas, cum fieri possit, ut qui vehementius amat,
aliquando non magis concubitum appetat, quam is qui minus amat. Item, si
propositis duobus de quo minus dicetur res definita, ei magis conveniet
proposita differentia, ut si definiatur ignis, esse corpus tenuissimum: cum
enim magis sit ignis flamma quam lux, magis tamen de luce dicetur tenuissimum
quid esse, quam de flamma. Similiter, si cum res non simplex sit, sed cum
aliquo adiuncto, detractis iis differentiis, quae propter adiunctum sunt
appositae, ea quae relinquitur non ostendet quale quid sit res simplex,
quandoquidem ne simul quidem iunctae compositam rem, quale quid sit, ostendent.
Ut si quis hominem liberum ita definiat: animal bipes nullius dominio subjectum;
pars quae adiuncti respectu est addita, illa erit, nullius dominio subjectum;
quoniam igitur bipes, differentia, animali iuncta, quale quid homo sit, non
indicat: ne integra quidem illa definitio indicabit quale quid sit homo liber.
Idemque esset si non adiicerentur differentiae, quae ipsum quoque adiunctum
explicarent; tametsi enim recte definiatur faber, qui versatur circa materiam
duram: faber lignarius definiendus erit, qui versatur circa materiam duram,
ligneam. Insuper damnabitur differentia, si non de omnibus dicatur de quibus
res definita dicitur: quod quidem apparebit, si res definita dividatur suas in
species, singulaeque species usque ad individua, singulatimque inspiciantur omnia.
Idem erit si cum duo simul rei possint convenire, alternatim proferantur: ut
si, cum pulchrum possit aures simul atque oculos oblectare, pulchrum id esse
definiatur, quod aures et oculos oblectat. Aut si, cum pari ratione contraria
eidem rei natura possint convenire, alterum tantum explicatum fuerit: ut si
quis definiat animam scientiae capacem esse, est enim et ignorantiae. Aut si,
cum res ad plura quoquomodo pertineat, aliquid ex iis praetermittatur; quod
fieret si quis grammaticam definiret esse artem scribendi id quod dictatur et
profertur: nam cum sit etiam legendi, id quoque exprimendum erat. Hoc tamen
observandum non est ubi ad aliqua res pertinet proprie, et per se, ad aliqua
vero casu, et temere: id quod videre est in medecina: siquidem eius vis per se
cernitur in valetudine, in morbo autem casu et temere; cum et alienum sit a medecina,
morbum efficere. In eiusmodi ergo rebus, ad ea duntaxat quae praestantiora
sunt, accomodabuntur differentiae. Aliud vitium erit in differentia, si non
semper rei quae definitur conveniat, hoc est, si auferri aliquando, aut
commutari possit sine subjecti interitu, cum nulla res sublata sua differentia
permanere in statu possit. Homo enim si desinat terrenus esse, homo simul esse
desinet; quamobrem non erit bipes commoda hominis differentia, cum possit
quispiam unum aliquando aut nullum habere pedem: addendum est igitur natura
bipes. Oppugnatur insuper differentia alias quidem quia non sumptum sit quod in
re est excellentius. Quapropter si res quae definitur per se sit expetenda, non
recte explicabitur tanquam expetenda propter aliud: ut si quis iustitiam
definiat esse legum custodem. Quanquam enim quaedam cum per se bona sint expeti
etiam propter aliud possint, in definitione tamen illud explicari debet 28 quod
excellentius est. Et si res natura ad aliqua apta sit, non recte explicabitur
per ea ad quae fortuito uti liceat, sed per ea explicari debet ad quae natura
apta et destinata est. Alias reprehenditur si sumptum sit quod ipsa re non sit
notius, et eiusmodi quidem erit si non sit magis universum, quamobrem non recte
fieret si res per contrarium explicaretur: ut si definiatur bonum, quod malo
contrarium est. Sunt enim contraria naturae ordine simul, et consequenter aut
aeque nota, aut aeque incognita. Quae tamen cum alio conferuntur, necesse est
explicare per eorum opposita, quorum ipsa sunt, ut dicemus patrem esse qui
filium habet, et filium qui habet patrem: neque enim recte intelligi aliter eorum
natura potest. Sic et quae privatione opposita sunt, necessario definienda sunt
per opposita: ut inaequalitas aequalitatis privatio dicetur. Idem etiam contingeret
si id pro differentia sumeretur, quod tantundem significaret atque ipsa, quae
definitur, res: ut si quis scientiam definiret opinionem veram cum differentiae
intelligentia, cum idem sit differentiae intelligentia, et scientia; vel id
sumeretur quod esset rei proprium: ut si definiretur lupus animal quadrupes,
natura ad ululandum aptum; cum enim nullum aliud animal neque omnino ulla alia
res ululet praeter lupum, nisi forte lupum aliquis imitetur, nemo certe
intelligere poterit, quid sit ululare nisi prius lupum cognoverit, ululantemque
audiverit. Quare differentia illa ad ululandum aptum, nihil afferet momenti ad
cognoscendum quid sit lupus. Longe autem deterius esset si res explicaretur per
ea quae a nostra notitia magis essent remota quam ipsa res, ut si definiretur
ignis esse substantia animae maxime omnium simillima: magis enim nos latet,
quale quid anima sit, quam quid ignis. Quod similiter contingeret, si quis rem definiret
per id quod in ipsa re intelligeretur, vel tanquam eius species, vel tanquam
pars, ut si definiretur animal, substantia, cuius species sit homo, aut navis,
cuius pars sit puppis. Haud levius erit vitium, si pro differentia id sumatur, quod
certum non sit an rei, quae definitur, conveniat, ut si definiatur ignis esse
quo primum animi sedes consistit: cum dubium sit, an primum consistit in igne
animus. Postremo minime idoneae dicuntur differentiae, si rem quae definitur ab
aliis, eiusdem generis, non distinguant, et distinguere quidem non poterunt,
nisi sint ipsius rei propriae. Sed id quidem de singulis intelligendum non est,
nam singulae magis universae ipsa re debent esse, sicut dictum est supra; verum
de pluribus simul iunctis, ut in ea hominis definitione qua dicitur esse animal
terrenum ratione praeditum: utraque enim differentia latius patet quam homo. Nam
terrenum esse, commune est homini cum multis animalibus, ratione praeditum esse
commune illi est cum geniis, at simul iunctae illae duae differentiae in nullo
alio reperiuntur animali, praeterquam in homine, efficiuntque definitionem
propriam. Propriae autem non erunt, si alicui rei simul iunctae conveniant
eiusdem generis praeterquam rei quae definitur, et sub ea contentis, quod
perspici ut possit, percurrendae erunt species omnes, in quas genus ipsum, quod
in definitione adhibitum est, dividitur: deincepsque uniuscuiusque speciei
species usque ad singularia. Reliquum deinde est, ut videatur num in
definitione aliquid sit obscurum aut redundans, quae vitia cum in omni oratione
vitanda sunt, tum vero in definitione damnantur maxime: sed praecipue
obscuritas, nam cum ad30 hibeatur definitio rei cognoscendae causa, obscuris id
verbis usi non assequemur. Contingit autem obscuritas tum in ipsius rei, quae definitur
nuncupatione, tum in ipsa oratione: estque in verbis aut ambiguis, aut
translatis, aut alias valde impropriis, aut inusitatis. Ambiguum verbum est,
quod plura significat: ut si quis cognationem definiat esse consanguinitatis
coniunctionem; cum enim cognatio de naturali intelligatur et de civili, hoc
est, de ea quae est per adoptionem, obscurum erit, voluerit ne naturalem
tantummodo definire, an etiam civilem; et cum oratio illa civili non conveniat,
negabitur rei definitae omni convenire. Translatum verbum est quod rem
significat, non proprie sed per quamdam similitudinem, sicut dicimus prata ridere,
cum id hominis proprium sit, non cuiusque alterius rei. Ideo autem translatum
verbum in definitione obscuritatem parit, quia contingere poterit ut lateat,
num secundum propriam significationem accipiendum sit, an secundum translatam;
ut si quis temperantiam concentum esse dixerit, proprie enim concentus in sonis
est; quo quidem fieret, ut temperantia in duobus esset generibus, quorum neutrum
alterum contineret: neque enim vel concentus virtutem, vel virtus concentum
continet. Quin et illud persaepe accidet, ut cum possit eadem vox per
similitudinem ad plura tranferri inter se differentia non tantum specie, sed
aliquando etiam genere, non facile appareat quid velis. Valde impropria verba
ea intelligimus in quibus ne translatio quidem inest, ut si quis legem definiat
esse modum, vel imaginem eorum, quae natura iusta sunt; apparetque huiusmodi
verba translatis etiam multo esse deteriora: quippe cum translata, ut dictum
est, saltem quadam similitudine conveniant, illa vero ne similitudinem quidem
ullam habent. Inusitata autem verba quae sint, satis indicat vox ipsa, constatque
ea quae in usu non sunt, non posse fere esse non obscura. Reliqui sunt duo
loci, quibus etiam indicatur obscuritas. Alter est si contrarii definitio ex ea
quae data est (ut par esset) non intelligatur: ut si quis definierit candorem esse
colorem, quo visus dispergitur, non dicetur esse clara definitio, nisi etiam
intelligatur nigroris definitionem colorem esse, quo visus congregatur. Alter
est cum prolata definitione non intelligitur cuius rei sit definitio, nisi
explicetur: idem enim prorsus contingeret, atque si rudis aliquis pictor equum
forte imperite adeo pingeret, ut sine inscriptione dignosci non posset. Supervacaneum
autem in definitione est id omne, sine quo definitio nihilominus clara
remaneat, et perspicua, cuiusmodi esset haec hominis definitio: animal
terrenum, ratione praeditum, natura natum ad ridendum; quandoquidem sine
differentia illa postrema natum ad ridendum, definitio absoluta erat et clara. Longe
tamen peius esset si quid adderetur, quod non universae rei definitae conveniret,
ut si quis hominem ita definiat, esse animal gradiens, bipes quatuor cubitorum,
neque enim magnitudo haec omnibus congruit hominibus: quo fiet, ut definitio
haec de omni homine dici minime possit.
XI.
Si definitio
nullum vitium patiatur ex iis quae recensuimus, tum recte eam, quid res sit
demonstrare censendum erit. Id autem ubi cognitum fuerit, tum ad causas effectusque
erit veniendum.
XII.
Quamobrem
siquidem id de quo agitur aliquid sit quod a nostra pendeat voluntate, hoc est,
si ratio quaeratur aut ars qua aliquid efficere possis, perpendendum in primis
erit quidnam illud sit quod efficere cupias, corpo reumve opus an accidens
aliquod. Si corporeum opus, perscrutandum erit quis eius sit ultimus finis
cuius gratia desideratur, et unusve sit, an plures, et qui sint; deinde ut res
ad huiusmodi fines apta sit, qualem hoc est, cuius formae eam esse oporteat,
quae materia talem formam recipere possit; tum quae necessaria sint, quaeque
fieri oporteat, a quibus, per quae, et caetera, ut talis materia talem formam
recipiat. Si vero tam id quod arte efficietur, quam id cuius gratia fit,
accidentia fuerint, et ex iis quae assequi optamus, eisdem omnino rationibus
considerandae erunt causae: at si ex iis fuerint quae cupimus evitare, et illud
ipsum efficiendum erit, et praeterea inspiciendum, quibus rationibus tolli, aut
impediri, seu inefficax reddi unaquaeque causa possit eius quod evitare
cupimus: et quae sint contrariae causae, ex quibus sperari contrarius effectus
possit.
XIII.
Quoniam autem
multa persaepe sunt ea quae unum aliquem ad finem requiruntur, rationem sane
qua finem ipsum assequaris tenere minime poteris, nisi eorum omnium et
definitiones, et causas, eodem ordine perscrutatus fueris: quare si (exempli
gratia) domus fabricandae rationem quaeras, ubi ad materiae considerationem
perveneris, succurret forte calce opus esse: oportebit igitur scire, quid sit
calx, quem ad usum requiratur, qua ex materia, quomodo et quando paranda sit;
idemque dici potest de instrumentis, quibus in ipsa domo fabricanda uti
oportet. Quo fiet, ut aliquando in unius artis consideratione, ordo qui est a
fine ad ea quae ad finem pertinent saepenumero iterandus sit: quo tamen labore
levamur quotiescunque aliquam in rem incidimus, ex iis quae ad ipsum finem
spectant, quae ad aliam quampiam artem separatam pertineat. Quod genus essent
in proposito exemplo calx, multaque instrumentorum genera, quorum quaelibet
suos separatim habent artifices, qui ea fabricant. Sed illud diligenter
observandum est, ut a fine seu effectu semper ad proximas quasque causas
procedatur: et ad illas quidem quae per se causae sunt, non autem quae fortuito,
sive, ut dicunt, per accidens. Appellantque hanc methodum resolutivam a finis
notione: sicut contrariam vocant compositivam. Ille ordo cogitanti est
commodissimus, hunc vero (compositivum inquam) sequi in operando oportet: finis
enim omnium ultimum est, quae operantes efficimus, in excogitando autem primum.
Sed cave hic ne multorum maximos sequaris errores, quorum alii, cum tam illum
ordinem, quo proceditur a communioribus ad minus universa, et eum quo
proceditur a compositis ad simplicia seu a toto ad partes, quam eum quo
progredimur a fine ad causas, communi nomine resolutivam methodum appellari
intellexerint: quasi eiusdem omnes sint rationis, quaecunque de postremo hoc
dicuntur, ad alios etiam transferunt; alii vero somniant resolutionem a finis
notione separatum quendam ordinem esse, qui possit in alicuius artis tractatione
sine divisivo ordine adhiberi. Res enim longe se aliter habet. Nam primum
intelligendum est alium esse ordinem magis communium ad ea quae minus patent,
alium compositorum ad simplicia, alium finis ad ea quae ad finem pertinent, nec
sunt propter commune nomen confundendi, id quod de contrariis quoque ordinibus dicendum
est. Alius siquidem est ordo minus universorum ad magis universa, alius
simplicium ad composita, alius causarum ad finem: licet omnes compositivi
appellentur. Deinde sciendum et hoc est, quod si ad constituendam artem aliquam
adhibere methodus volueris, non sufficiet unius ex hisce ordinibus observatio,
sed talis esse ars poterit, quae fere omnes requirat: e quibus tamen unus
dominabitur, ille scilicet, qui est a fine ad causas, alii vero modo unus, modo
alius, praecipuo illi deservient. Nunc enim investigandum erit ex singularibus
universum, aut ex partibus totum, nunc dividendum erit aut universale aut totum
aliquod: interim tamen ordo ille a fine ad causas nunquam deseritur, sed eius
ad extremum usque perpetuo habenda ratio est, sicut mox perspicue, quantum in
nobis erit, docere conabimur. Hoc autem tanti esse censemus, ut si quis in eo
hallucinetur, illum proficere in methodica ratione omnino nihil posse,
compertissimum habeamus. Si de rebus naturalibus agatur, aut aliis, quae cum a voluntate
nostra non pendeant, ex materia tamen constent, eadem fere consideranda erunt,
quae in rebus artificialibus, sed ordine quem indicavimus supra, ubi diximus
etiam quis sit in rebus, quae non constant ex materia cognitionis nostrae,
ordo. Hoc autem latere non debet: aliquando thema eiusmodi posse occurrere, in
quo simul admodum connexae sint causae, ita ut non facile sit intelligere, vel
certe exprimere finem seorsum a forma, aut materia, vel subiecto. Sanitas enim,
quae medicinae finis est ac scopus, describi nequaquam poterit, aut dividi,
sine humani corporis divisione: quo fit ut de sanitate, de ipsius sanitatis
forma (qualiscunque illa sit) deque eius subjecto simul agere necesse sit ei
qui medicinae methodum velit constituere. Id quod Galeno in de constitutione
artis medicae libello contigit , et aliis plerisque rebus contingere poterit,
sed non ideo committendum est, ut non aliquam tum quoque supradicti ordinis
rationem habeamus, ne scilicet praetermittatur forte aliquid, alioqui minime
contemnendum. Sequitur nunc ut ostendamus quomodo quae dicta sunt, omnia
perspicere per partes quaslibet ac species possimus, quam quidem ad rem
necessaria est, ceu instrumentum quoddam, divisio. Dicendum est igitur quid sit
divisio, quotuplex sit, quod ejus sit munus, qualem esse oporteat, suo ut
optime defungatur munere, quae dividi conveniat, et per quae divisio fiat.
XIV.
Divisio nihil
aliud est, quam totius ad partes ordinatio. Sex autem reperiuntur divisionum
esse genera: nam alia est vocis seu locutionis in sua significata, quae tametsi
necessaria est persaepe, improprie tamen divisio nuncupatur, meliusque
distinctio diceretur. Alia
est generis in species, alia totius in partes, alia subiecti in accidentia, alia
accidentium in subjecta, alia accidentium in accidentia. Primi generis exemplum
est, ut si quis taurum dicat significare alias animal illud notum, alias
coeleste signum; aut meum librum intelligi, vel qui a me sit compositus, vel qui
emptus. Genus in species
dividitur, ut substantia in corpoream et in incorpoream. Totum in partes, ut hominis corpus in caput,
manus, pedes, et reliquas partes. Partium vero aliae substantiam constituunt,
ut materia et forma, aliae ad rei pertinent integritatem: quarum rursus aliae
sunt similes inter se, ut ligni vel aquae partes, aliae vero dissimiles, ut
caput, manus, pedes et reliqua. Et similes item aut simplices sunt, ut cuiusque
elementi partes, aut compositae, ut quorumcunque eorum partes, quae ex
elementis constant. Subiectum in accidentia dividitur; ut si dicas animalium
alia volare, alia ingredi, alia serpere, alia natare: volare enim et ingredi,
et serpere, et natare accidentia sunt, per quorum differentias animal quod est
subiectum dividitur. Accidens autem intelligitur, quicquid eiusdem non est
generis, cuius est subjectum, neque ad subjecti substantiam pertinet. Cumque
accidentium novem sint genera, nempe post substantiam reliquae categoriae,
sequitur ut subiecti divisio fieri per totidem possit, ut animalis in bipes, et
quadrupes, et in ferum et mansuetum: sic dividere poteris homines, ut alii sunt
domini, alii servi, alii neutrum; et rursus animal ut aliud ex semine, aliud
sine semine gignatur, ut mus, et alia quae nascuntur ex putri, et aliud sentiat,
aliud sensus sit expers, et ut aliud forte aestate concipiat, aliud autunno,
aliud vere, aliud omni tempore, et aliud in aqua, aliud in terra degat, et
aliud pronum, aliud rectum incedat, et ut aliud testa integatur, aliud pelle. Accidentis
in subiecta divisio est, cum ipsum accidens in ea quibus inest dividitur, ut
sanitas alia simplicium est partium, alia instrumentorum. Accidens in
accidentia dividitur, cum res aliqua de accidentium numero in alia dividitur
accidentia: ut linea alia est recta, alia obliqua; febris alia acuta sed
brevior, alia non acuta sed diuturnior. Sed accidentis quidem divisionem nihil
prohibet eandem dici generis in species: cum enim dubium non sit, quin accidens
quoque omnes suas in species dividatur, id quidem etiam per propria fieri
poterit accidentia. Quin et eam qua subiectum in accidentia dividitur, ad eam
quae in partes sit divisionem referri posse non dubito: quid enim aliud est
animalium, aliud sponte, aliud parentum efficacia gigni, quam huic quidem
animalium parti, hoc accidens convenire, illi vero illud? Nec ob id tamen
putandum est, huiusmodi divisionum partitiones inutiliter fieri, cum procul dubio
ad clariorem earum explicationem pertineant. Nos autem cum plaeraque omnibus
divisionum generibus communiter palam sit convenire, earum quoque omnium membra,
commoditatis causa, communi nomine, partes saepe nuncupabimus: et quicquid
dividitur, totum. Divisionis autem officium huiusmodi est, quod non possumus
recte perspicere an aliquid alicui rei conveniat seu accidat, nec ne, hoc est,
aliquid alicuius rei causa sit, vel effectus, nisi etiam cognoscamus, tum an
qualibet eius pars conveniat, tum an cuilibet parti: et cum non qualibet pars
conveniat, vel non cuilibet parti, intueri minime possumus, quae conveniat, vel
cuique, quaeve non conveniat, vel cui non conveniat, nisi partibus omnibus hinc
inde perlustratis: hoc praestat divisio (siquidem legitime fiat) quod tam eius
quod convenire dicitur, quam eius cui dicitur convenire partes nobis omnes ob
oculos ponit. Omnibus quidem divisionum generibus munere suo ut rite fungatur
hae communes erunt leges. Primum scilicet ut partes totum illud quod dividitur
exhauriant ita ut nihil relinquatur, quod cum sit in toto ipso compraehensum
non in aliqua contineatur ipsarum partium. Deinde cum non unus sit divisionis
gradus, verum persaepe plures (quandoquidem frequenter dividendum est totum in
partes, mox partes illae alias in partes, rursusque illae in alias, donec ad ea
perventum sit, quae secari ulterius non possint), observandum est, ut principalioribus
quibusque partibus minus principales in gradu semper postponantur. Magis autem
principalia sunt in hominis corpore membra, quam eorum partes; et membrorum partes
dissimiles, ut capitis, oculi, aures, frons, nasus, et reliqua, quam similes,
ut caro, os, et sanguis; et haec similiter principaliores sunt partes, quam
primordia seu elementa, quia scilicet ad totum ipsum proprius accedunt. Sic et
magis principales sunt partes quae sub se generum genera sua latitudine
complectuntur, quam quae genera infima continent; et magis principales sunt
illae, quae genera sub se habent, quam quae tantummodo species, et magis hae
quam quae ipsae infimae sunt species, nullasque praeterea sub se habent, ut
homo, leo, equus. Debent insuper ita constitui partes, non ut una aliqua maximam
totius portionem absorbeat, altera vero prae illa valde sit exigua, sed ut sint
(quoad eius fieri poterit) aequales. In iis autem divisionibus quae sunt
generis in species, illud erit praecipue cavendum, ne pro parte assignetur
alicuius rei privatio vel negatio, cuiusmodi haec esset divisio: animal aliud
gradiens, aliud non gradiens, et haec: membra alia sunt, quorum usus est in
incessu, alia quorum usus non est in incessu; debent enim differentiae, quae
speciem a specie separant, rei naturam aliquam explicare, atqui negatio,
quatenus negatio est, nullam explicare naturam videtur. Attamen cum longe
plures sint res, quam vocabula, ubi alioqui nulla extat appellatio, qua partem
aliquam designes, necessario erit ad negationem recurrendum eius, quod parti
contrapositae tributum fuerit: idque cum fit, praecedere ea pars debebit, quae
suam habet appellationem; siquidem ea cognita, non poterit non lucem aliquam et
illi afferre, quae eius sit negatio. Sed et animadvertendum erit, ut quae sub
una continentur specie, ea sub alia non contineantur: neque potest eadem res
sub diversis generibus, non alternatim positis, contineri. Dividendum est autem
quicquid secari potest, vel in plura significata, vel in species, vel in
partes, vel in accidentia, vel in subiecta: tum scilicet, ubi vel non omnes partes
ad rem faciunt, vel non omnium partium, circa id de quo agitur, eadem est
ratio, sed diversa, ad hoc ut partibus cognitis, perspici possit et quid
commune sit omnium et quid proprium singularum. Id porro per quod tanquam instrumentum
fit divisio, differentia est, cuius in dividendo, officium est partes indicare.
XV.
Sed cum dividi
aliter atque aliter eadem res possit, haud scio an ulla alia in re tantum
referat non decipi atque in hac: ne scilicet divisio par alias fiat
differentias, quam quae proposito deserviant. Quamobrem si id quod dividendum
fuerit, aliquid sit cuius causas inquiras, per ea fieri debebit divisio quae
ostendant diversas ipsarum partium causas esse oportere: sin autem sit aliquid,
quod assumatur tanquam causa, inde sumenda divisio erit, quae effectuum inducat
diversitatem. Huiusmodi autem differentiae si non sint in promptu, percurrenda
erunt decem summa genera omnia, nec non et loci argumentorum, donec in eas
incidas, quae ad rem facere videantur; quinimo ne satis quidem erit aliquam rem
semel divisisse, verum saepius id facere oportebit: quippe quum multa possit
tum agere tum pati, eaque pro accidentium diversitate aliter atque aliter. Sin
autem nullae extabunt differentiae, quae ullam circa id de quo agitur
diversitatem inducant, ne divisione quidem res ulla magnopere indigebit. Facta
divisione usque ad simplicissimas partes, infimasque species, tum, siquidem id,
quod divisum est, quippiam sit, cuius causas inquiras, aut effectus, perscrutandum
erit singillatim, quid cuique parti aut speciei conveniat: quod ubi factum
fuerit, facile deinde erit perspicere, quid commune omnium sit, quid singularum
proprium. Divisione autem uti hac ratione oportebit, ut statim re definita
inspicias num omnibus quae ipsa res complectitur eadem conveniant, an et
diversa: si omnino eadem conveniant, divisione nihil opus erit; quod si
diversa, tum investiganda erit divisio, quae illi accidentium diversitati
congrue respondeat, quomodo supra docuimus. Exempli gratia: si non omnium, quae
ad ipsam rem de qua agitur spectant, idem sit finis, sed diversi, dividenda res
erit, ita ut suae cuique divisionis parti assignari commode suus finis possit. Recte
igitur qui de ratione dicendi scripserunt, causas in tria genera partiti sunt:
in deliberativum scilicet, demonstrativum, et iuditiale, eo quod eorum omnium
diversi fines sint: nam deliberativi finis est utile, vel inutile;
demonstrativi, honestum vel turpe; iuditialis, iustum vel iniustum. Si forma similiter sit multiplex, tum in
divisione haberi eodem modo formae ratio debebit. Si idem contingat etiam de
materia et de causis efficientibus, tot uti divisionibus oportebit, quot ad
perspiciendam eorum omnium diversitatem in singulis partibus necessariae esse
videbuntur. Sed haud dubie dividere aliquid ut possis, necesse erit ut prius
totum ipsum, quod dividendum sit, notum habeas. Quamobrem si forte in promptu
non sit, indagare illud oportebit ab aliquorum singularium inspectione: id quod
supra facile fieri posse ostendimus et hic etiam exemplo clarius demostrabimus.
Sit enim obscurum, quis finis sit regni recte administrandi; occurret igitur
puniri aliquem, qui alium iniuria lacessiverit: facile autem cognitu erit, id
ideo fieri, ut alii illius exemplo, poenae metu arceantur ab inferenda iniuria:
quorsum vero hoc? certe ut unusquisque a facinorosorum hominum insolentia tutus
sit: quorsum item hoc? haud dubie, ut Reipublicae bene sit. Occurret similiter
optimum aliquem principem bellum gerere, observabisque id eum gerere, ut
finitimorum qui rempublicam continuis iniuriis infestabant vires frangat, idque
insuper eum conari ut Reipublicae tranquillitate frui liceat, utque illi optime
consultum sit; ad hunc modum occurrent et alia, cumque in multis, quae bene
administrari videantur, perspexeris, ad optimum ea Reipublicae statum spectare,
nihil autem alio tendere, minime dubitabis, quin universa regni recte administrandi
rationis finis sit optimus Reipublicae status. Et qua ratione investigandum
esse finem diximus, eadem investigandae erunt tam reliquae causae, quam
universa omnia, abstrahendo semper illa a singularibus: sicuti autem differentia
seu dissimilitudo instrumentum est, quo ad totum in partes dividendum utimur,
quodque partes ipsas indicat, ita, cum res dissimiles non in omnibus sint
dissimiles omnes, sed in aliquo similitudinem habeant: ut equus, leo, canis,
quae cum dissimiles sint species, in hoc tamen similes sunt, quod earum
quaelibet est animal; ea similitudo instrumentum est, quo uti oportet ad
cognoscendum abstrahendumque a partibus totum, hoc est, a singularibus universum.
Quamobrem perscrutari illam similitudinem quam diligentissime in rebus
dissimilibus necesse est, et quo plura fuerint, quae convenient in aliquo, eo
communius dicetur esse id, in quo convenient; quare cum animalia, plantae,
lapides, et quae accidentibus substant omnia in hoc conveniant quod omnia sunt
substantiae, palam erit substantiam maxime universam vocem esse. Hoc modo, ut
reliquas artes omnes, ita literarum usum inventum esse dubium esse non debet:
nam et si videbant earum inventores verborum infinitam esse multitudinem, ita
ut per spicerent infinitum pariter quiddam fore, si conati fuissent singula
verba singulis repraesentare literarum notis, animadverterunt nihilominus
plurima verba similes continere sonos ex quibus tanquam elementis ipsa
componerentur, eosque non modo infinitos non esse, verum ne multos quidem
videri; tandiu igitur huius et illius verbi elementa, quibus constarent,
observarunt, donec ea omnia invenerunt, quibus nunc utimur, singulisque
repraesentandis suam quandam figuram aptarunt; atque ubi deinde in maxima verborum
copia nullum inveniri deprehenderunt, in quo aliqua exaudiretur pronuntiatio,
praeter illas quas iam adnotassent, tametsi non omnia verba in consideratione habere
potuissent, pro comperto nihilominus habuerunt, nullum iam verbum esse posse,
cui vel exprimendo, vel scribendo, non illa satis essent elementa, quae inventa
erant.
XVI.
Diximus
hactenus, quae tam contemplantibus, quam docentibus communiter servanda sint.
Nunc autem, quoniam docendi ratio propria quaedam requirit praecepta, illa
quoque breviter subiiciemus.
XVII.
Quandoquidem
igitur ei qui docturus est, hic propositus est finis: ut quam ipse habet rei
alicuius cognitionem, eius participes alios reddat; illud in primis ignorandum
non est, in eo qui docendus sit, requiri, non solum ut natura ad discendum sit
aptus, verum etiam ut doctoris admittere opera velit, id autem facturum eum
credendum est, si noverit, quid illud sit, quod ei discendum proponitur, simulque
opinatus fuerit, sibi expedire ut discat; quod quidem fiet, si qui doctoris
functurus est munere, primum omnium aperuerit, qua sit de re tractaturus,
eiusque utilitatem ostenderit: quam ad rem argumenta suppetent ex topicis. Deinde
autem ita docebit, ut possint quae ad integram rei notitiam pertinuerint, et
quam minimo labore percipi, et tempore quam brevissimo: atque insuper memoria
facile retineri. Et haec omnia praecipue praestabit ordo, sicuti ipsa testis
est experientia; et ordo sane, tametsi idem esse debet, in docendo, atque in
cogitando, ut scilicet a notioribus ad minus cognita semper procedatur, illud
tamen interest, quod contemplanti multa saepe sunt percurrenda, quae ad rem non
faciunt, multae tentandae divisiones, quae nullam afferent utilitatem; quia
scilicet lateant persaepe inter inutilia, quae scire operae pretium sit. Quae
ut possit perspicere, necesse habet omnem (ut dicitur) lapidem movere: perinde
ac si quis amicos aliquos perquirere per eam civitatem necesse haberet, in qua
diu quidem esset versatus, attamen ignoraret, quibus in vicis amici habitarent;
is enim ab una parte inciperet, omnemque ordine civitatem peragraret, nullumque
vicum aut angiportum praeteriret, donec in ipsos incidisset. At qui docet, ea, quae ad rem non faciunt,
aut opera sua non indigent, praetermittit. Plerumque enim satis per se nota
sunt, vel quae ad finem, vel quae ad formam, vel quae ad materiam, vel quae ad
efficientes causas pertinent: ideoque explicatione ulla non indigent; et in
causis efficientibus, vel eius tantummodo faciet mentionem in qua principium
sit motus; vel non nisi instrumentorum; vel indicabit duntaxat, quomodo ipsae
causae operentur, et in summa ea tantum persequetur, quae luce indigere videantur.
Hic autem ei conferri posset qui et versatus quidem esset in civitate et notas
haberet amicorum habitationes: qui quidem non hac atque illac discurreret,
quinimo recta ad cuiusque domum tenderet. Rursus qui contemplatur, facta
divisione aliqua, tutius quidem faciet, si singillatim perspiciat, quid cuique
parti conveniat, id quod supra admonuimus. At qui docet, magnam evitabit
prolixitatem, fastidiumque, si primum aperuerit quid communiter omnibus
conveniat: deinde vero quid proprie singulis, ne scilicet in eadem saepe
incidat; quanquam aliquando difficile inveniri verba possunt, quibus illud
explices, quod communiter omnibus conveniat, necesseque est tunc idem saepius
repetere, singillatimque omnia persequi. Ad haec qui contemplatur, facta
divisione aliqua, perspicere non facile poterit a cuius potissimum partis
consideratione incipiendum sit: rationem enim quare huic illa debeat
praecedere, non prius intelligit, quam quae pertineant ad utramque perspexerit;
qui vero docet, cum id eum non lateat, aliquod debet in hoc discrimen habere. Primum
enim, ut quidque intellectum aliis poterit rebus lucem afferre, cum ipsum
interim nullius rei declaratione indigeat, ita prius erit explicandum. Alias
autem praeferetur pars dignior, aut utilior, aut quae prior sit tempore, loco,
aut alia qualibet ratione. Postremo qui contemplatur semper a magis perspicuis ad
minus nota procedat necesse est, qui vero docet, contrarium sequi ordinem
utcunque potest: ita scilicet ut, quae a finis notione resolutionis ordine
inventa fuerint, compositivo, qui est a causis ad finem, ipse explicet. Atque ita
faciendum esse docet Galenus, et qui illum sequuti sunt, nec defuerunt magni
nominis viri, qui censuerint resolvendi illo ordine vix tradi artes posse, et
ideo componendi viam longe ad id commodiorem esse: a qua ego sententia
longissime absum. Certo enim certius est, discere aliquem, quod ignorat, neque
sponte posse, neque a doctore, nisi ex notioribus: id quod recte docuit
Aristoteles , et quotidie certissima comprobatur experientia. Siquidem igitur
finis notior est iis quae ad finem spectant, docenti profecto, non minus quam
contemplanti, a finis erit notione incipiendum tanquam a notiore, et in eo
terminandum tanquam prae omnibus ignoto, quod sit a fine remotissimum. Neque
enim satis est, si quae resolutionis ordine inventa sunt, contrario facilius tradi
ordine possint: sed illud videndum est, possint ne ita tradi, facilius etiam
intelligi ut queant, quam si eodem explicarentur ordine, quo et inventa sunt.
Quod cum contingere nequaquam possit, minime probandi sunt doctores illi, qui
suam tantum quaerunt in docendo commoditatem, neque id agunt, ut quam maximo
cum fructu doceant: quanquam etiam si ad solam doctorum commoditatem spectes,
non video quamobrem maiorem dicant esse in compositiva methodo facilitatem,
atque in resolutiva. Mihi certe, quotiescunque vel scripsi aliquid, vel
meditatus sum, etiamsi res fuerunt longe dissimilis argumenti, contrarium tamen
semper contingit: ita ut cogor credere, qui illud asserunt, vel nunquam
expertos esse, quid in utraque ex hisce contrariis methodis insit commodi, aut
incommodi, vel certe resolutivae methodi rationem non satis esse assequutos.
Est igitur non minus docentibus, quam contemplantibus commune praeceptum hoc,
ut semper a notioribus ad minus nota proficiscantur. Sed illud palam est multa
posse occurrere, quae si universae enunties, vel absque ulla inductione, facile
intelligant omnes vera esse tametsi non omnes item enuntiare sponte potuissent:
ut si dicas in regno recte administrando ad optimum Reipublicae statum omnia. esse
dirigenda, nemo non agnoscet ita fieri oportere; at si interroges quemnam ad
finem dirigenda sit omnis recta regni administratio, non ita cuilibet in
promptu erit, quid respondeat. Quo fit, ut qui docet multa possit universe proferre,
quae, qui suo marte investigare illa vellent, necesse haberent prius in
singularibus aliquot intueri, atque inde ad rei universae notionem, quasi
reminiscendo, perduci: neque ob id tamen non ex notioribus docere dicendus sit.
Caeterum si resolutiva methodo tractandum thema aliquod susceperis, haud
equidem religiose adeo servandam eam esse ad extremum usque putaverim, ut
sicubi protuleris aliquid, tanquam rei cuiuspiam causam, cuius et alii praeterea
sint effectus, non eos liceat recensere, nam et pertinet aliquando ad rerum confirmationem,
et saepe sunt eiusmodi, ut oportuniorem in universo tractatu locum non habeant,
ubi explicentur. Illud quoque non ineleganter fieri aliquando posse animadverti,
ut ubi diffuse a fine ad causas fueris et principia evagatus, summatim demum a
principiis ad finem perorando revertaris: quod potest et aliqua tantum in parte
plerunque observari. Galenus tertiam addit methodum, quam divisionem appellare
possumus: quae quidem eiusmodi est, ut definienda primum sit ars, vel scientia,
de qua agitur; mox dividenda quaedam in capita, quae et ipsa in alias scindenda
erunt partes, illaeque plerumque in alias; explicandumque tandem est quid
quaeque pars sit, quidve singulis accidat. Neque habetur ulla ratio eius
ordinis, qui est a fine ad causas, vel eius qui est a causis ad finem sed eius
tantummodo qui est a toto ad partes; et totum hic intelligitur ipsa ars seu
scientia integra, constatque haec methodus tantummodo definiendi ac dividendi
praeceptis, quae supra iam exposuimus. Eam autem quam brevissime Cicero in
persona Crassi lib. I. de Orat. complexus esse videtur hisce verbis: « Si enim
(inquit) aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut
me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera
digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra
dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem
iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem, quam difficilem et
obscuram». Haec quidem Cicero. Verum ut constitutam iam artem hac methodo
scribi posse non dubito, ita minime crediderim commodam eam esse ad
constituendam artem, quae inventa nondum esset: non enim ubique ordinem servat
a notioribus ad minus cognita, quem ostendimus investigantibus omnino esse
necessarium; et si quando in eum ordinem incidit, in finis resolutionem
incidit, atque eandem etiam ob causam, ne in docendo quidem probanda erit ullo
modo. Quamobrem cum ea una usi sint omnes fere qui hactenus methodici esse
voluerunt, studiosorum utilitati non optime ab iis consultum esse, facile
agnoscet, quisquis aliquando resolutivae methodi perspicuitatem, quae profecto
maxima est, expertus fuerit. Et Galenus aperte dicit tertiam hanc methodum ad compendium tantum et
memoriam commodam esse. Atqui ne compendii quidem aut memoriae gratia magnopere
desiderandam eam esse dixerim: cum nihil impediat, et in resolutiva methodo, si
confirmationes confutationesque omiseris, quam brevissimum esse. Ad memoriam autem
quae methodus ea esse aptior potest, quae et intelligentiae quamoptime serviat?
nihil enim aeque memoriam adiuvat, quam si rem optime intelligas.
XVIII.
Caeterum
illud quoque memoriae opem feret, si dispositione initio usus fueris, indicando
quid primum, quid postea dicturus sis; item si ubi opportunum fuerit, transitiones
interposueris, ostendendo quae absolveris, quaeve subsequantur; et postremo si
eorum quae pertractaveris capita perorando breviter recensueris. Quandoquidem
autem docere nemo poterit, nisi oratione, tanquam instrumento adhibita,
sciendum est eam quoque talem esse oportere, quae quam facillime animi sensa
exprimat: et eiusmodi quidem erit, si ubique servetur et sermonis proprietas,
et verborum plana, minimeque perplexa compositio. Haec habuimus praecepta, quae
traderemus de methodo. Quod superest, vos etiam atque etiam hortamur, studiosi,
ut iterata primum saepius lectione, deinde assidua exercitatione vobis quam
familiarissima ea reddere conemini; cumque resolutio a finis notione tam in
docendo quam in contemplando aliam quamlibet methodum utilitate facile antecedat,
in eius potissimum exercitatione ut die noctuque versemini, vos non modo
hortamur, verum etiam rogamus, atque obtestamur. Incipiet autem exercitatio a facillimis
quibusque argumentis, qualia scilicet illa erunt omnia, quae in quotidiano
omnium sermone frequenter incidunt; ubi autem in similibus aliquandiu vos
exercueritis, tum aggredi etiam difficiliora poteritis: offerent enim se argumenta
a veteribus sine methodo pertractata, quae vos redigere in methodum poteritis,
et quae compositivo aut definitivo perscripta ordine fuerint, tentabitis vos, possintne
commodius resolutivo. Exercitationis porro ea erit ratio, ut perpendatis quid considerari,
aut dici primo loco debeat, quid altero, quid tertio, et sic deinceps usque ad
finem iuxta praecepta a nobis tradita; animadvertendumque passim erit, necubi rerum
copia, quam temere per se naturalis forte ingenii foecunditas suggeret, a recto
vos curriculo abducat, ideoque vosmet a vobis saepe poscetis rationem quo
quidque loco fieri debuerit, quidve factum sit. Itaque ad normam singula
exigetis, ut ubique vobis exquisita methodi ratio constet: quem laborem
(alioqui etiam iucundissimum) si unicum annum sustinueritis, dispeream ni
agnoscetis alios effectos vos esse homines, ac incipere tum demum oculos habere.
Quandoquidem autem vix intelligi artium usus potest sine exemplis, earum
praesertim, quae sunt difficiles: hic, scio, expectabitis vobis ut indicem apud
quosnam potissimum autores inventuri sitis diligenter servatam, quam ego
requiro, methodum. Qua in re haud equidem possum vobis satisfacere, quippe cum
huius generis scriptum ullum videre mihi adhuc non contigerit, et facile nullum
extare mihi persuadeam. Quanquam enim libellum de constitutione artis medicae
reliquit Galenus, in quo resolutionis ordinem sequutus videtur: multis tamen in
locis summam quandam ingenii vim miramur potius quam perpetuum illud, ac
nusquam abruptum, quod nos exigimus filum agnoscimus. Sed cum plura sint, quae
ad constituendam eiusmodi methodum requiruntur: nempe ut definitiones adhibeas,
dispersas res ac dissipatas in unum colligas, universa partiaris ac dividas,
proximas causas, proximosque effectus et intuearis, et indices; quanquam
quomodo haec omnia recto ordine coniungi debeant, ex una aliqua tractatione
cognoscere non liceat, singulorum tamen infinita propemodum occurrent exempla,
si quis et Platonica et Aristotelica assiduo diligentique studio perlegerit,
quorum quidem observatio magno erit ad exercitationem adiumento. Ubi autem in
singulis exercitatus aliquis fuerit, adhibitis deinde praeceptis nostris haud
erit difficile apte omnia, pro ut res quaeque postulabit, coniungere,
integramque thematis cuiusque methodum constituere. Atque ut nos nihil
praetermittamus, quo prodesse vobis posse videamur, dabimus operam, ut
aliquando habeatis artes nonullas a nobis hac ipsa methodo perscriptas. Expectate
autem prope diem et alteram logicae partem, quae pertinet ad quaestiones:
interim erit vobis specimen aliquod hic ipse libellus, quando minime
committendum putavimus, ut quo in scripto de methodo ageremus quam methodum
maxime probaremus in eo, illa ipsa desiderari iure posset.
Redditur
hic ratio quomodo servata sit in hoc libello methodus, notatis per numeros in
margine locis, et ubi quidquid fiat, et ubi ita fieri debere doceatur.
Primum ex Logicae
divisione methodi definitionem investigavimus. Et Logicam partiti sumus sumptis
a fine differentiis: quod ita membra diversas requirerent causas, diversaque
praecepta. Post definitionem subiecimus finem methodi extremum qui est rei
alicuius cognitio. Hinc finem partiti sumus respectu eius, qui contemplatur; et
eius qui docet, quandoquidem is qui docet propiis quibusdam indiget praeceptis.
Mox finis quandam quasi formam delineavimus ipsius methodi, ostendentes quot et
quibus rebus constet integra rei cuiuslibet cognitio. Ubi quidem observandum est quod formam
descripsimus (si verborum corticem spectes) non methodi, sed ipsius methodi
finis: quod faciendum in artibus docuimus; qui enim de methodo agit, is de
methodi fine agere censendus est: idemque fecimus circa alias quoque causas,
nempe materiam, et efficientes. Sed materiam dupliciter consideravimus: ut alia
sit rerum quarum haberi talis cognitio possit, qualem diximus methodi finem esse:
alia sit subiectum in quod ipsa cadit cognitio. Hinc accedimus ad causas efficientes illius
cognitionis, quae methodi est finis. Cumque illius cognitionis plures esse
partes in eius descriptione ostenderimus, indicamus etiam quae sint cuiusque
partis efficientes causae. Quoniamque inter efficientes causas enumeratae sunt definitio, et
divisio, utriusque quandam etiam constituimus methodum. De definitione enim
diximus quid et quotuplex sit, quis eius sit finis (dum quod eius sit officium
indicamus), quae sit materia, hoc est, ex quibus constare eam oporteat, et quae
definiri possint idemque fecimus de divisione. Ubi exequuti sumus quae communia
erant et cogitantium et docentium, adiecimus etiam quae tantum ad docendi
spectant rationem. Utque memoriae satisfieret, sub initium proposuimus, quo
quidque loco dicturi essemus, nonnullasque transitiones, ubi opportunum visum
est, interposuimus.
No comments:
Post a Comment